BÜNDNIS 90/DIE GRÜNEN

KV Vorpommern-Greifswald

VIRIDES SUFFRAGANTIBUS SALUTEM

04.09.11 –

pridie Nonas Septembres erit dies suffragandi. Quo die et decernetis, quis novo concilio regionali („Landtag“) interfuturus sit, et decernetis de conciliis novorum districtuum magnorum („Kreistage“) eorumque praefectis („LandrätInnen“). His principiis agendi nostris vobis persuadere volumus, ut nobis suffragemini. Megapolin et Pomeraniam Citeriorem regionem naturae climatisque tuendi, modi vivendi fabricandique fundamenta sustinentis, regionem bonae educationis, regionem iustitiae socialis facere volumus. Hoc atque alia, quae in animo habemus, qua ratione perficere velimus haec principia agendi demonstrant.

Nobis persuasum est normis viridibus nostris tales cogitationes civitati dare nos posse, quales ceteris factionibus desunt. Sola ratione viridi naturam tuemur quia pro norma ipsa habemus, quae non minus valet quam cetera, ut easdem normas, quas de natura cogitamus, etiam in aliis rebus agendis adhibeamus. Sola ratione viridi continuo efficiemus, ut posterum memores agamus eos non iam onerantes eis malis quae imprudentia efficit. Sola ratio viridis eodem tempore ratio communis est. Quodsi iucundam vitam perpetuo servare volumus, et in civitate et in orbe terrarum emendatio atque progressus omnibus civibus distribuendi sunt. Ea sunt fundamenta agendi nostra pro Megapoli et Pomerania Citeriore.

Efficere, ut natura climaque mundi serventur, fundamentum est rationis nostrae et futuri temporis securi. Energias, quarum fontes renovari possunt, ita augere volumus, ut energiam praebeamus neque carbone nec nucleis generatam. Quodsi vivimus fabricamusque naturam respicientes, in Megapoli et Pomerania Citeriore multis hominibus novas facultates laborandi offerre possumus. Quod efficere volumus, ut omnes homines digne vivere et salubriter edere atque bibere possint, fortiter agriculturam, quae naturam respicit, favemus, pecus autem nimis conglobatum aut culturas frugum, quarum gena modificata sunt, repudiamus.

Efficere volumus, ut omnes homines eo modo educari possint, ut operis et ingenio civitatem nostram possint formare et emendare. Itaque primum rationem educationis fingere volumus omnia ingenia promoventem, inutilem separationem desinentem. Tum educationem infantium parvorum volumus nomine educationis dignam auxiliumque idoneum omniibus discipulis praebitam ab „una schola omnium“. Deinde academias volumus liberas hominum ingenuorum neque accipientes solos eos, qui se ipsos electos appellant, et volumus homines totam vitam discere posse.

In ratione nostra hominem ipsum bonum esse arbitramur. Qua de causa appetimus civitatem, quam neminem excludentem omnibus formare licet. Cum iniuste in rebus societatis agitur aut iniquitas temeraria nascitur, maxima mala sequuntur. Nos autem omnes praeclusiones ordinum civitatis pecuniaeque removere volumus. Itidem omnem despicationem originis aut rationis vivendi repudiamus, condicionesque aequas feminarum et virorum omnino sine exceptione impetrare volumus.

Urbes, oppida, districtus, vici civitatis fundamenta sunt, qui loci ut hominibus proximi tanta pecunia adiuvandi sunt, ut officiis educationis rerumque societatis, auxilii iuvenum artiumque fungi et beneficia in cives conferre possint. Quod pro omni parte rei publicae agere volumus, urbes, oppida, districtus, vicos non iam infimos esse licere censemus, quibus omnia onera ferenda sint. Nam civitas populi ex his fundamentis, quae sunt partes parvae, exoritur.

Non ignoramus, nos, qui eam ratione ad formandam Megapolin et Pomeraniam Citeriorem excogitavimus non solos veritatem possidere. Quia pars factionis nostrae orta est e societate eorum, qui iura civium augere voluerunt, scimus in re publica versantes non succedere, nisi cum omnibus, ad quos agenda pertinent, colloquimur, vobis, Quirites, semper aures praebere volumus. Igitur cogitationes bonas animo aperto accipimus, prompti sumus ad colloquium, libenter disputamus varias rationes neque ullas earum ex initio excludentes, ut eo modo simul mores tractandae rei publicae emendari possint.

Magno studio et labore in re vobiscum volumus disputare et controversiam habere. Libentes laetique pro civitate regionis nostrae agentes Megapolin et Pomeraniam Citeriorem cupimus, in qua vivere fructuosum sit. Itaque vos rogamus, ut rationes virides nostras pro Megapoli et Pomerania Citeriore adiuvetis.

Kategorie

Greifswald